- ALAMANNICUS
- ALAMANNICUScognomen Antonini primum Caracalli Imperatoris de victa ea gente. Ael. Spartian. in Vita eius c. 10. Quum Germanici et Parthici et Arabici et Alemannici (scribe Alamannici ita enim perpeto Graeci Α᾿λαμάννοι) nomen adscriberet, nam Alemannorum gentem devicerat. Ita Aur. Victor de eodem c. 21. Alamannos gentem populosam, ex equo mirifice pugnantem, divicit. Atque haec antiquissima huius gentis in Historia Romana mentio est: Nam id nomen ante haec tempora obscurum, aut penitus ignotum, ne tum quidem in magna celebritate versabatur. Quam ob causam scribit Fl. Vopiscus in Proculo Tyr. c. 13. Nonnihil tamen Galliae profuit: nam Alemannos, qui tunc adhuc Germani dicebantur, non sine gloriae splendore contrivit. Ubi in eo quidem errat Vopiscus, qui Alamannorum gentem, seu nomen potius, ante Proculi tempora innotuisse negat; inde tamen recte hoc colligas, nondum tum temporis fuisse multum celebre. At ipsius Vopisci aevô notissimi erant: ut de quibus multa Amm. Marcellin. in Constantini rebus et sequentium Augustorum. loc. cit. Sic Arnobius, aequalis Scriptor, aut natu non multo Vopiscô grandior, eorum meminit: l. 1. Si Alamannos, Persas, Soythas idcirco voluerunt devinci, quod habitarent et degerent in eorum gentibus Christiani. Nisi forte hoc ita concilies, ut dicas, multo quidem ante Proculum de nomine cognitos fuisse Alamannos, sed pro certa duntaxat Germanorum gente quam prope Moenum Caracallus devicit: postea vero, et non nisi demum post Proculum, ab hac populosa gente toti Germaniae nomen inditum, ita ut Germani omnes Alamanni dicerentur, quod nondum factum erat, cum Proculus Imperium arriperet Casaubon. et Salmas. loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.